LUTEVA sive LUTAVA

LUTEVA sive LUTAVA
LUTEVA, sive LUTAVA
urbs Gall. Narbon. Lodesue vulgo: urbs Occitaniae inf. Episcopal. sub Archiep. Narbonensi, cui a Ioh. XXIII. subiecta est: iuxta amnem Lergue, ad radices Cemmeni montis, in limite prov. Ruthenensis. Antiquitate magis; quam amplitudine spectabilis. Plin. l. 3. c. 4. Forum Neronis eam vocat. Subest dominio Ep. qui Comitem Mombrunium, a Castello vicino, se vocat. Ex antiquissimis eius Praesulibus S. Florus est, inter cuius successores, quarro loco memoratur Helvadius, cuius mentio, in Ep. Galliae Episcoporum ad Leonem P. A. C. 451. Urbs Gothico et Albigensi bello dura passa, Praet. quoque Sec. intestini belli furorem sensit: quo S. Fulcrani, unius ex Praesulibus et Patronis urbis, osla in cineres redacta sunt. Distat 12. leuc. a Narbona in Bor. uti et 9. ab Agatha ac a Bliterris, 15. a Nemauso in Occ. uti 16. ab Ucetia. Vide Bernard. Guidon. in Chron. Plantav. dela Pause, in Chron. Epp. Lodov. Catellum Hist. de Lang. Duchen. Sammarthan. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”